Et venit Paulus in Syriam ducens secum Aquilam et Priscillam. Et cum venisset Ephesum, ingressus synagogam disputavit cum Judaeis, et rogantibus illis, ut cum eis amplius remaneret, non consensit, Sed valefaciens fratribus, profectus est ab Epheso dimittens ibi Aquilam et Priscillam, et ipse perambulavit Galatiam, et Phrygiam confirmando fratres. Et cum essent Ephesi Aquila et Priscilla venit Ephesum quidam Judaeus, nomine Apollo, Alexandrinus genere, vir facundus et peritus in Scripturis. Iste baptizatus erat baptismo Joannis, et jam credebat Christum esse Messiam in lege promissum, et recte sentiebat de Patre et Filio, sed nihil adhuc audierat de Spiritu sancto. Et cum viderent Aquila, et Priscilla fiducialiter praedicantem, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei unum Deum. Utrum autem baptizaverint eum baptismo Christi, non legitur. Cum autem Apollo vellet redire Corinthum, Aquila, Priscilla, et caeteri fideles, qui erant Ephesi, scripserunt fidelibus, qui erant Corinthi, ut susciperent eum, nec abhorrerent eum tanquam Judaeum. Et cum venisset Corinthum, multum contulit fratribus, qui erant Corinthi. Vehementer enim Judaeos convincebat, unde multum confirmati sunt fratres.